라틴어 문장 검색

Motus uoce canum ceruus fugit, auia silue Deserit, arua tenet, claustra bouina subit.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:1)
hunc lenit arator, Qui senis arua nouat, annua lucra ferens.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:30)
Inter medias frondes lapidis Actaeon curioso obtutu in deam sursum proiectus, iam in cervum ferinus et in saxo simul et in fonte loturam Dianam opperiens visitur.
(아풀레이우스, 변신, 2권 4:9)
sic 'flaventes comae' et, quod mirari quosdam video, frondes olearum a Vergilio ' flavae ' dicuntur, sic multo ante Pacuvius aquam 'flavam' dixit et 'fulvum' pulverem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 13:2)
Ea fit e fronde quernea, quoniam cibus victusque antiquissimus quercus capi solitus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 13:1)
Ficus enim non florebit, et non erit fructus in vineis; mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum; abscissum est de ovili pecus, et non est armentum in praesepibus.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장17)
Reuehat mites Zephyrus frondes,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 20:1)
vivunt in Venerem frondes omnisque vicissim felix arbor amat;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:38)
ecce autem flavis Gradivus ab usque Gelonis arva cruentato repetebat Thracia curru:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:61)
Ecce levis frondes a tergo concutit aura:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:260)
legio pridem Romana Gruthungi, iura quibus victis dedimus, quibus arva domusque praebuimus, Lydos Asiaeque uberrima vastant ignibus et si quid tempestas prima reliquit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:326)
pro fronde Minervae has tibi protendo lacrimas;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:334)
tam iunctis manibus nectite vincula, quam frondens hedera stringitur aesculus, quam lento premitur palmite populus, et murmur querula blandius alite linguis adsiduo reddite mutuis.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:11)
miscentem incendia Pyrrhum sustinuit toto maerens Oenotria lustro, et prope ter senas Itali per graminis herbas Massylus Poeno sonipes vastante cucurrit Hannibalemque senem vix ad sua reppulit arva vindex sera patrum post bellum nata iuventus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:44)
sic armenta boum, vastis quae turbida silvis sparsit hiems, cantus ac sibila nota magistri certatim repetunt et avitae pascua vallis inque vicem se voce regunt gaudentque fideles reddere mugitus et, qua sonus attigit aurem, rara per obscuras adparent cornua frondes.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:153)

SEARCH

MENU NAVIGATION